Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 110 | Cic. Luc. 112 () | >>Cic. Luc. 115 |
111Ne [Note] illam quidem praetermisisti Luculle reprehensionem Antiochi (nec mirum , [Note] in primis enim est nobilis ),
qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum . cum enim sumeretur unum [Note] esse quaedam falsa
visa , alterum nihil ea differre a veris , non adtendere
superius illud ea re esse [Note] conoessum quod videretur
esse quaedam in visis differentia , eam tolli altero [Note] quo
neget [Note] visa a falsis vera differre — nihil tam repugnare . id ita esset , si nos verum omnino tolleremus .
non facimus ; nam tam vera quam falsa cernimus .
sed probandi species est , percipiendi signum [Note] nullum
habemus .
Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune . cum
sit enim campus in quo exultare possit oratio , cur
eam tantas in angustias et Stoicorum dumeta [Note] compellimus ? Si enim mihi cum Peripatetico res esset ,
qui id [Note] percipi posse diceret quod inpressum esset
-- -- respondet
mihi non Aristoteles aut Theophrastus , ne [Note] Xenocrates
quidem aut Polemo , sed hi [Note] minores , [Note] tale verum quale
falsum esse non possit . nihil eius modi invenio : itaque incognito [Note] nimirum [Note] adsentiar id est opinabor . hoc
mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit , vos
negatis , Antiochus in primis . qui me valde movet ,
vel quod amavi hominem sicut ille me , vel quod ita
iudico , politissimum et acutissimum omnium nostrae
memoriae philosophorum . A quo primum quaero , quo
tandem modo sit eius Academiae cuius esse se profiteatur . ut omittam alia , haec duo de quibus agitur
quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum , vel id solum percipi posse quod esset
verum tale quale falsum esse non posset , vel sapientem nihil opinari : certo nemo . horum neutrum ante
Zenonem magno opere defensum est ; [Note] ego tamen
utrumque verum puto , nec dico temporis causa , sed
ita plane probo .
ch. 35
112
ch. 36
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 110 | Cic. Luc. 112 () | >>Cic. Luc. 115 |